Download "XXI. ad Aurelium"

Album Poems and Fragments of Catullus (Latin text)

XXI. ad Aurelium by Catullus

Performed by
Catullus

XXI. ad Aurelium Annotated

Aureli, pater esuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
nec clam: nam simul es, iocaris una,
haerens ad latus omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione.
atque id si faceres satur, tacerem:
nunc ipsum id doleo, quod esurire
me me puer et sitire discet.
quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed irrumatus.

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com