XII. ad Matrucinum Asinium by Catullus
XII. ad Matrucinum Asinium by Catullus

XII. ad Matrucinum Asinium

Catullus * Track #12 On Poems and Fragments of Catullus (Latin text)

Download "XII. ad Matrucinum Asinium"

Album Poems and Fragments of Catullus (Latin text)

XII. ad Matrucinum Asinium by Catullus

Performed by
Catullus

XII. ad Matrucinum Asinium Annotated

Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris: in ioco atque vino
tollis lintea neglegentiorum.
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamvis sordida res et invenusta est.
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta vel talento
mutari velit: est enim leporum
differtus puer ac facetiarum.
quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte,
quod me non movet aestimatione,
verum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
miserunt mihi muneri Fabullus
et Veranius: haec amem necesse est
ut Veraniolum meum et Fabullum.

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com