Download "XCVII. ad Aemilium"

Album Poems and Fragments of Catullus (Latin text)

XCVII. ad Aemilium by Catullus

Performed by
Catullus

XCVII. ad Aemilium Annotated

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,
utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
verum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum,
et non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam posse putemus
aegroti culum lingere carnificis?

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com