Download "CI. ad inferias"

Album Poems and Fragments of Catullus (Latin text)

CI. ad inferias by Catullus

Performed by
Catullus

CI. ad inferias Annotated

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com