[Refrain]
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est
[Verse 1]
Congregávit nos in unum Christi amor
Exsultémus et in ipso iucundémur
Timeámus et amémus Deum vivum
Et ex corde diligámus nos sincéro
[Refrain]
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est
[Verse 2]
Simul ergo cum in unum congregámur
Ne nos mente dividámur, caveámus
Cessent iúrgia malígna, cessent lites
Et in médio nostri sit Christus Deus
[Refrain]
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est
[Verse 3]
Simul quoque cum beátis videámus
Gloriánter vultum tuum, Christe Deus
Gáudium, quod est imménsum atque probum
Sæcula per infiníta sæculórum
Amen
Ubi Caritas was written by Saint Paulinus II.
Saint Paulinus II released Ubi Caritas on Mon Jan 01 0796.