Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
Giovanni Giacomo Gastoldi
In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro
Facta est Judaea sanctificatio ejus; Israël potestas ejus
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontеs aquarum
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
Super misеricordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt
Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros
Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram
Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum
Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum
In exitu was written by Giovanni Giacomo Gastoldi.