Ille mi par esse deo videtur
Ille, si fas est, superare divos
Qui sedens adversus identidem te
Spectat et audit
Dulce ridentem, misero quod omnis
Eripit sensus mihi, nam simul te
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
Lingua sed torpet, tenuis sub artus
Flamma demanat, sonitu suopte
Tintinant aures, gemina teguntur
Lumina nocte
Otium, Catulle, tibi molestum est:
Otio exsultas nimiumque gestis:
Otium et reges prius et beatas
Perdidit urbes