Amores I.1 by Ovid
Amores I.1 by Ovid

Amores I.1

Ovid * Track #1 On Commentarii Poetarum

Download "Amores I.1"

Album Commentarii Poetarum

Amores I.1 by Ovid

Performed by
Ovid
Produced by
Writed by
About

Epigramma Ipsius

Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus.
ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
at levior demptis poena duobus erit.

Ovid starts his Amores with an Epigramm to himself.

Amores I.1 Annotated

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus; risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
“Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmine iuris?
Pieridum vates, non tua turba sumus.
Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
ventilet accensas flava Minerva faces?
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae Virginis arva coli?
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
cur opus adfectas, ambitiose, novum?
an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia Tempe?
vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos;
nec mihi materia est numeris levioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.”
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum,
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
“quod” que “canas, vates, accipe” dixit “opus!”
me miserum! certas habuit puer ille sagittas.
uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum vestris bella valete modis!
cingere litoreā flaventia tempora myrto,
Musa per undenos emodulanda pedes!

Amores I.1 Q&A

Who produced Amores I.1's ?

Amores I.1 was produced by .

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com