Adoro te Devote by St. Thomas Aquinas
Adoro te Devote by St. Thomas Aquinas

Adoro te Devote

St. Thomas Aquinas

Download "Adoro te Devote"

Adoro te Devote by St. Thomas Aquinas

Release Date
Tue Jan 01 1264
Performed by
St. Thomas Aquinas

Adoro te Devote Annotated

Adoro te devote, latens Deitas
Quae sub his figuris vere latitas
Tibi se cor meum totum subiicit
Quia te contemplans, totum deficit

Visus, tactus, gustus in te fallitur
Sed auditu solo tuto creditur
Credo quidquid dixit Dei Filius
Nil hoc verbo veritatis verius.

In Cruce latebat sola Deitas
At hic latet simul et humanitas
Ambo tamen credens, atgue confitens
Peto quod petivit latro paenitens

Plagas, sicut Thomas, non intueor
Deum tamen meum te confiteor
Fac me tibi sеmper magis crederе
In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini
Panis vivus vitam praestans homini
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere

Pie pellicane Iesu Domine
Me immundum munda tuo Sanguine
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.

Iesu, quem velatum nunc aspicio
Oro, fiat illud, quod tam sitio
Ut te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuae gloriae
Amen

Adoro te Devote Q&A

Who wrote Adoro te Devote's ?

Adoro te Devote was written by St. Thomas Aquinas.

When did St. Thomas Aquinas release Adoro te Devote?

St. Thomas Aquinas released Adoro te Devote on Tue Jan 01 1264.

Your Gateway to High-Quality MP3, FLAC and Lyrics
DownloadMP3FLAC.com